Novissima Sinica
Historiam nostri temporis illustratura,
in quibus de Christianismo nunc primum autoritate propagato missa in Europam relatio exhibetur[1], deque favore scientiarum Europaearum ac moribus[2]‘
gentis et ipsius praesertim Monarchae, turn et de bello Sinensium cum Moscis
ac pace constituta multa hactenus ignota explicantur.
Edente G(ottfrido) G(uilelmo) L(eibnitio)
Indicem dabit pagina versa
Secunda editio accessione partis posterioris aucta
Anno MDCXCIX
Index eorum, quae hoc libello continentur:
In parte priore iam edita anno praecedente:
1. De Libertate Religionem Christianam apud Sinas propagandi nunc
tan-dem concessa 1692. Relatio composita a R.P. Josepho Suario Lusitano collegii Pekinensis Rectore
2. Excerpta ex libro Astronomico R.P. Verbiestii apud Sinas impresso de Studiis Monarchae nunc regnantis
3. Epistola R.P. Grimaldi ad Leibnitium Goa 6. Decemb. 1693
4. Epistola R.P. Antonii Thomae Belgae, Pekino 12. Novemb. 1695
5. Brevis descriptio itineris Sinensis a Legatione Moscovitica annis 1693.94.95 confecti[3], emendatius edita
6. Appendix excerptorum ex literis R.P. Gerbillonii in Moschicae ditionis
urbe Nipchou ad confinia Sinensium sita datis 2. et 3. Septemb. 1689, ubi de bello et pace tandem conclusa inter Sinenses et Moscos
In parte posteriore, quae nunc prodit:
7. Icon Regia Monarchae Sinarum nunc regnantis delineata a R.P. Joach. Bouvet Iesuita Gallo, ex Gallico versa
Benevolo Lectori s(alutem) p(lurimam) d(icit)
G(ottfridus) G(uilelmus) L(eibnitius)
1. Singulari quodam fatorum consilio factum arbitror, ut maximus
generis humani cultus ornatusque[4] hodie velut collectus sit in duobus
extremis nostri continentis, Europa et Tschina (sic enim efferunt), quae velut orientalis quaedam Europa oppositum terrae marginem ornat. Forte
id agitat Suprema Providentia, ut, dum politissimae gentes eaedemque remotissimae sibi brachia porrigunt, paulatim quicquid intermedium est,
ad meliorem vitae rationem traducatur. Nec temere fieri arbitror, quod Mosci, qui vastissima ditione Sinas Europae connectunt et intimam
septentrionis barbariem per glacialis Oceani litora imperio continent, Monarcha ipso, qui nunc rerum potitur, potissimum annitente[5] et Patriarcha etiam, ut accepi, consiliis astipulante[6]) ad quandam rerum nostrarum aemulationem eriguntur.
2. Porro Sinense Imperium, ut magnitudine Europam, qua exculta est,
provocat et populositate etiam superat[7], ita multa alia habet, quibus
nobis certet aequo propemodum Marte, ut[8] nunc vincat, nunc vincatur.
Sed ut rem in summam conferam, nam per omnia ire, etsi utilis, longae tamen et non huius loci operae foret; artibus, quarum indiget usus vitae,
et rerum naturalium experimentis fortasse compensatione facta pares sumus; habetque utraque pars, quae alteri cum fructu communicare possit; sed meditationum profunditate et theoreticis disciplinis nos
vincimus. Nam praeter Logicam et Metaphysicam et cognitionem rerum incorporearum, quas nobis proprias merito vindicamus, certe contemplatione formarum, quae mente a materia abstrahuntur, id est
rerum mathematicarum, longe excellimus, quemadmodum reapse compertum est, quando Astronomia Sinensium cum nostra in certamen venit. Videntur enim ignorasse magnum illud mentis lumen, artem
demonstrandi, et Geometria quadam Empirica contenti fuisse, qualem inter nos passim operarii habent. Disciplina etiam militari nostris cedunt
non tam ignoratione quam consilio quodam suo, dum aspernantur, quicquid in hominibus feritatem quandam facit aut alit, et propemodum aemulatione altioris doctrinae Christi, quam nonnulli[9] male perceptam ad scrupulositatem producunt, bella aversantur. Sapienter illi quidem si
soli in orbe essent; nunc eo res redit, ut etiam bonos necesse sit artes nocendi colere, ne omnem rerum potestatem mali ad se trahant. His ergo nos superiores sumus.
3. Sed quis olim credidisset esse gentem in orbe terrarum, quae nos
opinione nostra ad omnem morum elegantiam usque adeo eruditos tamen vincat civilioris vitae praescriptis[10]? Et hoc tamen in Sinensibus
nunc experimur, ex quo illa gens nobis notior facta est. Itaque si artibus operatricibus pares sumus, si scientiis contemplativis vicimus, certe
practica philosophia (quod propemodum fateri pudet) victi sumus, id est Ethicae et Politicae praeceptis ad ipsam vitam usumque mortalium accomodatis. Dici enim non potest, quam pulchre omnia ad
tranquillitatem publicam ordinemque hominum inter se, ut quam minime sibi[11] ipsi incommodent, supra aliarum gentium leges apud Sinenses sint ordinata. Certum est maxima mala hominibus a se ipsis et a se
invicem oriri, et hominem homini lupum esse nimis vere dictum est magna quidem nostra, sed catholica admodum stultitia, qui tot naturae
iniuriis expositi miserias nobis ipsi cumulamus, quasi aliunde deessent.
4. Cui malo si qua natio[12] remedium utcunque attulit, certe Sinenses prae caeteris ad meliorem normam accessere et in vasta hominum
societate plus pene[13] effecere quam in sua familia[14] apud nos religiosorum ordinum fundatores. Tanta est obedientia erga superiores,
tanta erga seniores reverentia, tam religiosus propemodum liberorum in parentes cultus, ut violentum aliquid vel verbo in eos parare inauditum
propemodum illis et pene, ut parricidium inter nos, facinus piaculare videatur. Porro inter pares aut minus invicem obligatos[15] mirabilis observantia et praescripta officiorum ratio, quae nobis scilicet ratione et
regula agere parum assuetis servitutis aliquid habere videtur, illis usu in naturam versa iucunde obitur. Rustici et servi Sinenses, quod nostris
cum stupore observatum, cum valedicendum est amicis aut cum a diuturna absentia mutuo conspectu fruuntur, ita amanter, ita reverenter inter se agunt, ut omnem magnatum Europaeorum provocent civilitatem.
Quid iam a Mandarinis, quid a Colais expectes? Ita obtinuere, ut vix quisquam alterum vel verbulo offendat in communi conversatione et rara
odii, irae, commotionis indicia excidant. Et cum apud nos reverentia quaedam et dispensata conversatio vix ac ne vix quidem primis novae
notitiae diebus duret, mox autem familiaritate procedente circumspectio exuatur iucundae fluidem libertatis specie, sed unde mox contemtus et
mordacia dicta et irae postremoque inimicitiae; contra Sinensibus vicini etiam, imo domestici, sepimento quodam consuetudinum ita continentur, ut perpetuae officiositatis species conservetur.
5. Et licet nec avaritia nec libidine nec ambitione vacent; ut hactenus de
illis verum sit, quod de Lunaribus populis apud Harlequinum Lunae Imperatorem[16] in theatro saepe repetebatur, perinde ibi omnia ut hic
agi (c’est taut comme icy); veramque adeo virtutem satis assecuti non sint[17] Sinenses, quam nisi a coelesti gratia et Christiana disciplina non expectes; vitiorum tarnen acerbos fructus temperavere, et cum radices
peccatorum de humana natura exstirpare non possent, propullulantes tarnen frutices malorum pro bona parte succidi posse ostenderunt.
6. Quis vero non miretur Monarcham tanti Imperii, qui pene humanum
fastigium magnitudine excessit et mortalis quidam Deus habetur, ut ad nutus eius omnia agantur, ita tamen educari solere ad virtutem et sapientiam, ut legum observantia incredibili[18] et sapientum hominum reverentia vincere subditos ipso culmine suo dignum iudicare videatur.
Nec facile quicquam occurrat memoratu dignius quam videre maximum Regum, qui nunc omnia potest, posteritatem tam religiose vereri et annalium metu magis quam alii Comitiis ordinum et Parlamentis
coerceri; magnaque circumspectione vitare, ne quid ii, quibus historiae sui regni materiam praeparare datum, in clausas illas atque inviolabiles
arculas immittere possint, quo sua existimatio aliquando maculetur.
7. Usque adeo ut, qui nunc regnat Cam-Hi, Princeps pene sine exemplo
egregius, utcunque in Europaeos propensus libertatem tamen religionis Christianae lege publica indulgere tribunalibus dissuadentibus ausus non sit, donec sanctitas eius explorata fit[19] et constitit[20] non alia melius ratione magnum Principis[21] et salutare consilium ad exitum perduci
posse de introducendis apud Sinas artibus scientiisque Europaeis. Qua ille in re mihi longius unus quam omnia tribunalia sua prospexisse videtur; tantaeque prudentiae causam hanc esse existimo, quod
Sinensibus Europaea coniunxit. Nam in omni Sinensium disciplina[22]
pene ultra privati hominis diligentiam iam tum instructus fuit a pueritia, ut in Mandarinorum examinibus, quibus honores et magistratus deferuntur, iudex habeatur acerrimus et (quae apud ipsos doctrina
summa est) animi sensa mirifice ipse exponat characteribus, in tantum, ut conscriptum a doctissimis hominibus Christianorum[23] libellum supplicem ipse potuerit in melius reformare. Itaque suae primum gentis
doctrinam accurate intelligens nec iam iniquus iudex, ubi a patre Ferdinando Verbiestio Brugensi Belga ex Societate Jesu, Joh. Adami Schalli Coloniensis discipulo, Europaearum scientiarum gustum accepit,
quem fortasse in illo Imperio[24] hactenus habuit nemo, non potuit non
supra omnes Sinas et Tartaros rerum cognitione prospectuque extolli, quemadmodum si pyramidi Aegyptiae turris Europaea imponeretur.
8. Memini R. Patrem Claudium Philippum Grimaldum ex eadem Societate
insignem virum Romae mihi non sine admiratione huius Principis virtutem et sapientiam praedicasse[25]; nam ut de amore iustitiae, de caritate erga populos, de moderata vivendi ratione caeterisque laudibus nil dicam; mirificam sciendi cupiditatem pene fidem superare aiebat.
Nam is, quem cognati Principes et maximi viri totius Imperii eminus venerantur et prope adorant, cum Verbiestio in interiore conclavi per tres quatuorve horas quotidie Mathematicis instrumentis librisque
operam dabat ut discipulus cum Magistro; tantumque profecit, ut demonstrationes Euclideas perceperit et trigonometricis calculis intellectis Astrorum phaenomena numeris vincire possit. Quin et quod[26] R.P. Ludovicus de Comitibus nuper inde redux relatione de Sinis edita nos
docuit, librum ipse de Geometria confecit, ut tantae scientiae elementis et magnarum veritatum notitia liberos ipse suos imbuat Sapientiamque,
quam suo Imperio intulit, in sua domo haereditariam reddat felicitati populorum etiam ultra vitam suam prospiciens; quibus consiliis quae agitari in humanis praeclariora possint, non video.
9. Geometriam autem non operarii sed Philosophi ritu intueri oportet; et
cum virtus fluat ex sapientia, sapientiae autem anima sit veritas, ii autem demum, quibus exploratae sunt Geometrarum demonstrationes, aeternarum veritatum indolem perspectam habeant et certum incerto[27] discernere possint; caeteris mortalibus inter coniecturas
vacillantibus et propemodum quod Pilatus quaerebat, quid sit veritas, nescientibus; ideo non dubium est Sinensium Monarcham praeclare
vidisse, quod in nostra orbis parte Plato olim inculcabat, neminem imbui posse scientiarum mysteriis nisi per Geometriam. Nec alia re factum
puto, quod Sinenses etsi ab aliquot annorum millibus miro studio doctrinam colentes et maxima doctis praemia proponentes tamen ad exquisitam scientiam non pervenere, quam quod uno illo Europaeorum
oculo, Geometria scilicet, caruere. Tametsi autem illi nos monoculos crediderint, habemus tamen alium adhuc oculum nondum satis ipsis cognitum, primam scilicet Philosophiam, per quam ad rerum
incorporalium etiam notitiam admissi sumus. Hanc docere iam paraverat Verbiestius, quod ita Christianae religioni viam magis parari recte iudicaret, sed morte praeventus fuit.
10. Nunc accepi RR.PP. Gerbillonium et Bouvetum Iesuitas Gallos
auspiciis Regiis magnorumque eius ordinis gentisque virorum Hedraei et Verjusii studio cum quatuor aliis Mathematicorum titulo ex Academia Scientiarum in orientem missos praeter Mathematicas artes etiam
Philosophiae nostrae doctrina Monarcham sibi devinxisse. Quod si ita pergitur, vereor ne mox omni laude Sinensibus inferiores simus; quae
non ideo dico, quod illis lucem novam invideam, cum gratuler potius, sed quod optandum sit[28] vicissim nos discere, quae magis adhuc in rem
nostram essent, usum maxime Philosophiae practicae et emendatiorem vivendi rationem, ut de aliis eorum artibus nunc nil dicam.
Certe talis nostrarum rerum mihi videtur esse conditio gliscentibus in
immensum corruptelis, ut propemodum necessarium videatur missionarios Sinensium ad nos mitti, qui Theologiae naturalis usum praxinque nos doceant, quemadmodum nos illis mittimus, qui
Theologiam eos doceant revelatam. Itaque credo, si quis sapiens non formae Dearum, sed excellentiae populorum iudex lectus esset, pomum aureum Sinensibus daturum esse, nisi una maxime sed supra-humana re
eos vinceremus, divino scilicet munere Christianae religionis.
11. Hoc tantum coeli beneficium laudatissima caritate a compluribus
annis Sinensi Imperio inferre student cum alii in Europa tum maxime Societas Iesu, cuius etiam eos, qui hostem sibi iudicant, laudare in ea re
virtutem oportet. Scio Antonium Arnaldum virum inter nostri seculi ornamenta referendum et mihi olim amicum concitato contra illos zelo
exprobrasse quaedam eorum missionariis, sed ut arbitror in nonnullis iusto vehementius, nam Pauli exemplo omnibus omnia fieri oportet, et
Confutii honores religiosae adorationis nihil habere videntur. Idemque Arnaldus etiam cum Batavis Anglisque in sua Apologia[29] egit iniquius vel paucorum desidiam omnibus imputans vel Tavernerii privata quadam
in Batavos iniuria irritati dicteriis fidem habens, cum multa hominum millia in utrisque Indiis ab illis ad fidem conversa constet et saepe
privatis consiliis publicaque autoritate actum sit, ut in societatem laudis laborisque communis seposita interim contentione veniretur. De quo
magnorum Principum pietatem et sapientiam intuens reddita Europae pace non despero.
12. Tametsi religiosorum ordinum institutum eam missionibus sacris
commoditatem praebeat, quam aliorum conatus non facile assequuntur. Rem autem ita agi velim, ut ne intelligant quidem populi, quorum salutem meditamur, quibus Christiani inter nos dissideamus, cum omnes
catholice consentiamus in ea Christianae fidei praecepta, quae si illae amplecterentur gentes[30], de salute earum[31] nemo dubitaret;
dummodo nihil haereticum et subdititium et omnino dubitatione gravi libatum affricaretur. Qua in re ita prudenter agi oportet Ecclesiae veteris
exemplo, ut neque omnia mysteria inconsulte ingerantur animis non praeparatis neque tamen studio placendi gentibus Christiana veritas detrimentum patiatur, ut in Evangelio quodam Persice composito factum
esse questus est Ludovicus de Dieu. Et cum intelligam Romam ipsam interdum moram progressibus iniecisse visam scrupulositate quadam ex relationibus sinistris orta et nonnullos male consultos rerumque
humanarum imperitos reclamantibus doctioribus[32] longinquos
Christianos ad omnes occidentalium formulas adigere voluisse, qui sane error ipsis haud dubie florentis iam apud Abassinos Ecclesiae interitu stetit, –
13. sperandum est in posterum ex Christianae prudentiae praescripto
cautius acturos et daturos operam, ut magna illa occasione divinitus data recte utantur, ex quo Monarcha Sinarum publica lege Christianam fidem
permisit, cuius negotii historiam praesens libellus tradit. Hactenus enim tolerabantur magis Christiani ritus quam permittebantur, nec vel
Sinensium vel Tartarorum Principum favor meritaque nostrorum aliud effecerant, quam ut conniveretur suspensa legum executione, quae in sectas improbatas districtae habentur, quibus nostra religio
connumerabatur; sed fecit materialis coeli studium et (ut eleganter in opere quodam suo Sinice et Latine edito aiebat Verbiestius) Regales animos dignata movere Uranie, ut Sancta nostra et vere coelestis
doctrina admitteretur[33]. Mox Geometriae nostrae firmitas, ubi primum
a Rege gustata est, tantae admirationi fuit, ut facile[34] crederet in rebus
aliis etiam recta docere, qui sic ratiocinari didicissent.
14. Riccius Sinensibus primus quid Europaei possent sub initium seculi
huius ostenderat; Schallus sub Sinensi Monarcha et sub Tartaro successore publice triumphum egerat de Sinensi Astronomia; Verbiestius rem Christianam sub Principe adhuc minore annis hostili iam furore
eversam magna virtute restituit et mox Regis iuvenis familiaritatem adeptus constantiam viri invenit. Usurum promta voluntate Principis
scientiarum dulcedine capti et missionarios accersentem aliquandiu lites impediere, quae Vicariis Pontificis et Lusitanis intercedebant ius Episcopos Sinis nominandi vindicantibus. Sed et inter Episcopos
Heliopolitanum et Berytensem cum ampla potestate a Pontifice in orientem destinatos et missionarios ex ordinibus religiosis profectos privilegiisque suis et prima possessione subnixos varie certatum est,
donec Pontificis autoritas[35] vicit. Compositis ergo rebus Verbiestius sibi
non defuit, et cum plurimum in animo Principis posset, persuasit ipsi, quod res est, esse in Europaeorum doctrina magnarum rerum thesauros,
effecitque, ut quod nemo meminit a Sinis factum (nisi cum in occidentem destinatus olim legatus ex prima Indiae insula infelix Foe idolum attulit)
mitteretur in Europam ille ipse quem dixi Grimaldus, ut homines variarum artium periti adducerentur[36]. Cuius ab hoc viro suscepti
laboris memoria tanti fuit apud Imperatorem (extincto iam Verbiestio et nondum reverso Grimaldo), ut in libello supplice pro libertate religionis
oblato inter magna Doctorum Europaeorum merita recenseretur.
15. Mox cum quinque Iesuitae Galli Mathematicis scientiis instructi ex
Siamensi regno invitis quidem tunc Lusitanis ad Sinas penetrassent, nova occasio oblata est nostris Imperatorem demerendi. Mosci barbaras
nationes prudenti moderatione paulatim sub iugum pellicientes propagato in immensum Imperio ita Tartaris Sinensibus appropinquaverant, ut tandem de finibus controversiae nascerentur. Res nunc armis nunc
tractatibus acta est: Tandem in urbe Nipchou ditionis Moschicae utriusque gentis legati iustis propemodum exercitibus stipati convenere, Sinenses
secum adduxere patres Pererium Lusitanum et Gerbillonium Gallum Iesuitas, quibus interpretibus[37] factum est, ut ultima manus feliciter imponeretur negotio, firma pace conclusa ipsisque legatis publice profitentibus in tanto morum et consiliorum divortio et
scrupulosissimarum nationum aemulatione re infecta discessuros omnes fuisse, nisi affuissent[38]. Quo deinde successu ipse Imperator
prudentissime usus est, ut Europaeos Doctores tribunalibus suis commendaret.
16. Facta mihi copia est literarum, quas ex loco tractatuum Gerbillonius
ad Hedraeum et Verjusium scripsit Moscisque curandas commendavit, ex quibus non contemnenda didici et in appendice subieci[39]. Quaedam etiam brevis relatio novissimae Moscorum ad Sinas pace iam facta
obitae legationis vel itineris potius hic adicitur[40]. Amplam et argumento
dignam expectamus a Dn. Brandio Lubecensi, qui Ablegatus ipse fuit. Addemus et[41] Notitiam libri Astronomici Sinensibus simul et Latinis characteribus a Verbiestio editi et a me inspecti et breves R.P. Grimaldi
Praesidis in Mathematico Tribunali literas Goa ex itinere datas 6. Decemb. 1693, cum ad Sinas suos rediret; vel ideo quod spem egregiarum in Europam communicationum mihi fecere; et postremas
R.P. Thomae natione Belgae vice Praesidis in Mathematico Tribunali, quibus[42] nonnulla de insigni Christianismi progressu docemur et
spero[43] excitari posse Europaeas aulas Ecclesiasque, ut operarios
mittant in paratissimam messem.
17. Ex his etiam colligi videtur Grimaldum, quem ut primum
Pekimum[44] attigerat, periculose decubuisse intelleximus, magno
publicae rei bono restitutum esse. Hic cum Roma digrederetur, missionariorum partem maximam in Lusitanis navibus praemittens constituerat terra ire per Moscos literis et sigillo Tribunalis Regü rerum
militarium supremam curam gerentis[45] instructus, et Magno Caesare
nostro Regeque Poloniae in itinere salutatis; sed nec sui negotii momento nec tantorum principum commendatione obtinere potuit, ut a Moscis
admitteretur, quod paulo ante fatum etiam R.P. Aprilis sensit, cuius itinerarium extat.
18. A me Grimaldus Andreae Mulleri Pomerani orientalium rerum
doctissimi promissa Clavis Sinicae acceperat et virum per Silesiam transiturus[46] convenire frustra quaesiverat quanquam subdubitans de
successu, nihil tamen in tanta re iudicans negligendum. Sed certabat in Mullero cum doctrina morositas, itaque et ego et Grimaldus et Ludolphus
et Magnus ipse Elector defunctus, a quo Berolinensem praeposituram acceperat, frustra fuimus; sive ille inventa sua nimio aestimaret sive
nondum satis exculta in apricum proferre dubitaret maiora credi putans de ignotis. Et eo usque processit singulare viri ingenium[47], ut minas, quas sparserat, executus schedas suas paulo ante obitum exussisse
dicatur ambiguo iudicio, utrius nobis notitiam subtrahere voluerit, scientiae suae an nescientiae. Ego ut praeclara aliqua iam tum
obtinuisse, ita plura sperasse arbitror, quae potuisset praestare, si satis fuisset adiutus; quodsi intelligentibus ingenue rem omnem exposuisset,
haud dubie magnorum principum et sui praesertim domini favore desiderata supplesset. Interea quicquid hoc fuit, quod non plane de nihilo fuisse arbitror, obstinatione viri caetera boni et bene meriti[48] Christianae rei et missionibus periit.
19. Grimaldus autem, ut ad hunc revertar, impenetrabiles Moscos
expertus iter Genuam relegit, inde Massiliam et hinc Smyrnam navigans terra ad Persas pervenit[49], quorsum eum et ultra etiam literae meae sunt secutae, quas commendatitiis pro Grimaldo ad Persarum Regem suis Serenissimus Poloniae Rex adiungi iusserat commendantibus RR.PP.
Vota et Kochanskio; tametsi ipso iam digresso literae Ispahanum advenere. Ex Persis per Usbeccenses Tartaros et Bucharam porro ad Sinas <ire>[50] cogitaverat, sed infestis itineribus in illa barbarie deterritus tritiore via per Goam et Indos Macaensem postremo portum tenuit; et magno Principis gaudio summoque honore in Sinensi Imperio
fuit exceptus.
20. Nunc res Christiana egregie amplificari dicitur maxima spe
progressuum maiorum, praesertim si verum est, quod R.P. Adamus Adamandus Kochanskius, pollens insigni humanitate praeclaraque rerum praesertim Mathematicarum scientia inventisque etiam suis Iesuitici
ordinis ornamentum, sibi nuntiatum ad me scripsit Haeredem Imperii aliqua linguarum Europaearum notitia imbui. Iam[51] ex Gallia nova missionariorum supplementa mittuntur. Spero Germaniam quoque sibi et Christo non defuturam, et quod literis Viennam scriptis[52] optare me significavi, Caesareo cum Moscis foedere nuper icto mittendis ad Sinas
Evangelii praeconibus aditus apertos; summa Caesaris pietate et sapientia utente R.P. Menegatto Confessario, cuius doctrina eminens autoritati respondet[53]. Quodsi ea res cordi sit iis, ad quos pertinet,
putem aliqua moneri posse, ut divino munere pronisque rebus tanto rectius utamur.
21. Iam olim Sinae Christum audire coepere[54]. Serum nomine Romanis et Graecis notos fuisse constat. Iustiniani magni temporibus
vermes serici textores allati sunt in Romanum Imperium, tunc etiam Cosmas Monachus Indopleustes supra alios remotarum gentium notitiam dedit. Ex eius scriptis excerptam Inscriptionem Adulitanam Africae
interioris Holstenius edidit. Idem Cosmas, quod nemo ante ipsum quantum constet, regionis Sericae verum nomen prodidit. Nam Tzin vocat, quae pronuntiatio magis veritati accedit quam nostra vulgaris,
cum Sinas aut Chinam nominamus, Tschinam enim cum Lusitanis efferendam iam dixi.
Porro Syriae Christianos penetrasse ad Sinas et Christo Ecclesiam
fundasse monumentum prodit apud Sinenses nostro seculo repertum quod edidit Athanasius Kircherus et Andreas quoque Mullerus illustravit.
Cum vero apud eruditos dubitatione aliqua libatum fuerit, Melchisedecus Thevenotius Bibliothecarius in Gallia Regius, qui maxima rerum
cognitione instructus et praeclara consilia agitans Geographiam imprimis illustrare cogitabat, subsidia quaedam iuvandae eius autoritati in
Mahometanorum scriptis invenit, quae vereor ne morte viri interciderint. Postea inquirens intellexi Herbelotium Gallum orientalium rerum notitia
instructissimum, qui et ipse obiit, Relationem quandam (Arabicam an Persicam) itineris per Usbeccenses ad Catainos vel Sinenses Magno Hetruriae Duci interpretatum, ubi comprobatio quaedam extare dicitur
antiqui apud Sinas Christianismi; quam in publicum proferri, cum rei Christianae intersit, V. CL. Antonium Magliabecchium et meis et aliorum
laudationibus saepe nominatum hortatus sum, ut quicquid hoc est erui curet favituro haud dubie Magno Duce, cuius aequat pietatem sapientia[55].
22. Apud nos post Andr. Mulleri obitum Christianus Menzelius
Serenissimi et Potentissimi Electoris[56] Archiater Sinensem eruditionem
Berolini conservat; optimam eius voluntatem animante prono favore Electoris sapientissimi et verae pietatis fideique propagandae ardentissimo studio nemini concedentis. Porro cum haec, quam nunc
edo, Rectoris Collegii Pekinensis relatio a R.P. de Amarat Lusitano ex urbe missa commendante Dn. de Cochenheim Celsissimi Episcopi Monasteriensis Consiliario mihi communicata sit, putavi rei Christianae
interesse, ut mature extaret divini beneficii accurata recitatio conferenda cum iis, quae R.P. Ludovicus de Comitibus in sua rerum Sinensium expositione Gallica attigit[57]. Nec me inconsulte facturum putavi, si
quaedam adicerem praefarerque, quibus Europaea pietas magis magisque ad maximum negotium prosequendum inflammetur. Certe tanta est per se amplitudo Sinensis Imperii tantaque prudentissimae
nationis in oriente opinio et in exemplum caeteris valitura autoritas, ut vix inde ab Apostolicis temporibus aliquid maius pro Christiana fide agitatum videatur.
23. Faxit Deus, ut solida et durabilia sint gaudia nostra nec imprudenti
zelo vel intestinis dissidiis hominum Apostolica officia obeuntium aut pravis exemplis nostrorum turbentur.«
[1] exhibetur add. edd.
[2] ac moribus edd.: moribusque MS
[3] emendatius edita edd.: ex Germanico versa er emendatius edita MS
[4] ornatusque add. edd.
[5] annitente MS 1. ed. Dutens: anuitente 2. ed., Lach
[6] astipulante MS: 1. ed. astimulante 2. ed., Dutens, Lach
[7] superat edd.: vincit MS
[8] ut MS: et edd.
[9] nonnulli edd.: nonnulli hodie MS
[10]praescriptis edd.: praeceptis MS
[11]sese MS, 1. ed.: sibi 2. ed., Dutens, Lach
[12]qua natio MS: quod ratio edd.
[13]pene edd.: aliquanto MS
[14]in sua familia edd.: complures MS
[15]minus invicem obligatos edd.: inconnexos MS
[16]Lunae Imperatorem MS: Imperatorem Lunae edd.
[17]veramque adeo virtutem saris assecuti non sint edd.: tarnen etsi virtutem veram saris assecuti
non sint MS
[18]legum observantia incredibili edd.: incredibili legum observantia MS
[19]donec sanctitas eius explorata fuit edd.: donec comperta eius innocentia est MS
[20]et constitit edd.: constititque MS
[21]Principis edd.: eius MS
[22]videtur; tantaeque prudentiae causam hanc esse existimo, quod... coniunxit. Nam in... disciplina edd.: videtur eiusque causam hanc esse existimo, quod in ... disciplina MS
[23]Christianorum edd.: Jesuitarum MS
[24]in illo Imperio edd.: sui imperii MS
[25]praedicasse edd.: praedicare MS
[26]possit. Quin et quod edd.: possit; et quod MS
[27]certum incerto edd.: certum ab incerto MS
[28]optandum sit edd.: optem MS
[29]in sua Apologia MS: sua Apologia edd.
[30]illae ... gentes edd.: illi ... populi MS
[31]earum edd.: eorum MS
[32]reclamantibus doctioribus edd.: er prudentioribus add. MS
[33]... et (ut... Verbiestius) / Regales animos dignata movere, Uranie, / ut sancta nostra...
admitteretur MS:
... er (ut ... Verbiestius) // Regales animos dignata movere, Uranie, ut ... 1. ed.:
... et (ut ... Verbiestius) // Regales animos dignata movere ut Uranie sancta nostra... admitteretur 2.
ed., Duldens, Lach
[34] facile edd.: facilius MS
[35]autoritas edd.: constantia MS
[36]adducerentur edd.: accerserentur MS
[37]quibus interpretibus edd.: quorum opera et interventu MS
[38]nisi affuissent 2. ed., Dutens, Lach: nisi ipsi affuissent MS, 1. ed.
[39]et in appendice subieci add. edd.
[40]hic adjicitur edd.: subjicietur MS
[41]Addemus et edd.: Addemus MS
[42]quibus edd.: quo MS
[43]et spero 2. ed., Dutens, Lach: quibus spero MS, 1. ed.
[44]Pekimum MS: Pequimum edd.
[45]gerentis MS: gentis edd.
[46] per Silesiam transiturus edd.: eo per Silesiam ... MS
[47]singulare viri ingenium edd.: misanthropia viri MS
[48]et bene meriti add. 2. ed., Dutens, Lach: am. MS, 1. ed.
[49]pervenit edd.: penetravit MS
[50]ire: versuchsweise aus dem Kontext ergänzt
[51]iam edd.: nunc MS
[52]literis Viennam scriptis edd.: literis ad Aulam missis MS
[53]auctoritati respondet edd.: autoritatem aequat MS
[54]coepere MS: caepere edd.
[55]cuius aequat pietatem sapientia edd.: cuius certat cum pietate sapientia MS
[56]Electoris edd.: Electoris Brandeburgici MS
[57]Porro cum haec quam nunc edo ... relatio ... communicata sit, putavi etc. 2. ed. Dutens, Lach:
Ego cum R.P. Clerfius hanc kam nunc edo... relationem a R.P. de Amarat ex urbe ad se missam Mo-nasterio Westphalorum commendante ... Consiliario mihi communicasset, putavi etc. MS: Porro
cum R.P. Clerfius hanc quam nunc edo... relationem a R.P. de Amarat Lusitano... communi-casset, putavi etc. 1. ed.
|